1 erat autem vir Helimelech consanguineus
homo potens et magnarum opum nomine Booz
2 dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si
iubes vadam in agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque
clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia
mi
3 abiit itaque et colligebat spicas post
terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de
cognatione Helimelech
4 et ecce ipse veniebat de Bethleem
dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus
5 dixitque Booz iuveni qui messoribus
praeerat cuius est haec puella
6 qui respondit haec est Moabitis quae
venit cum Noemi de regione moabitide
7 et rogavit ut spicas colligeret
remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne
ad momentum quidem domum reversa est
8 et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas
ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis
meis
9 et ubi messuerint sequere mandavi enim
pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas
et bibe aquas de quibus et pueri bibunt
10 quae cadens in faciem suam et adorans
super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos
et nosse me dignareris peregrinam mulierem
11 cui ille respondit nuntiata sunt mihi
omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris
parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante
nesciebas
12 reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam
mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti
alas
13 quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine
mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum similis
unius puellarum tuarum
14 dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit
veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad
messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit
reliquias
15 atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret
praecepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne
prohibeatis eam
16 et de vestris quoque manipulis proicite
de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem
nemo corripiat
17 collegit ergo in agro usque ad vesperam
et quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi
mensuram id est tres modios
18 quos portans reversa est in civitatem et
ostendit socrui suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo
saturata fuerat
19 dixitque ei socrus ubi hodie collegisti
et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud
quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur
20 cui respondit Noemi benedictus sit a
Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis
rursumque propinquus ait noster est homo
21 et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi
ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur
22 cui dixit socrus melius est filia mi ut cum
puellis eius exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi
23 iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis
messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur
|