1 ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi
cumque vidisset propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad
eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit
2 tollens autem Booz decem viros de
senioribus civitatis dixit ad eos sedete hic
3 quibus residentibus locutus est ad
propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est
de regione moabitide
4 quod audire te volui et tibi dicere coram
cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure
propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut
sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et
me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam
5 cui dixit Booz quando emeris agrum de
manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere ut
suscites nomen propinqui tui in hereditate sua
6 qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim
posteritatem familiae meae delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter
carere profiteor
7 hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter
propinquos et si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma concessio
solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium
cessionis in Israhel
8 dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod
statim solvit de pede suo
9 at ille maioribus natu et universo populo
testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et
Chellion et Maalon tradente Noemi
10 et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in
coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum
eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam huius rei testes
estis
11 respondit omnis populus qui erat in porta
et maiores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur
domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit
exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem
12 fiatque domus tua sicut domus Phares quem
Thamar peperit Iudae de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella
13 tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium
14 dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus
Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur
nomen eius in Israhel
15 et habeas qui consoletur animam tuam et
enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi
est melior quam si septem haberes filios
16 susceptumque Noemi puerum posuit in sinu
suo et nutricis ac gerulae officio fungebatur
17 vicinae autem mulieres congratulantes ei
et dicentes natus est filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater
Isai patris David
18 hae sunt generationes Phares Phares
genuit Esrom
19 Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab
20 Aminadab genuit Naasson Naasson genuit
Salma
21 Salma genuit Booz Booz genuit Obed
22 Obed genuit Isai Isai genuit David
|