1 fuit
vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius
Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus
2 et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen
secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi
3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis
diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi
duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini
4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque
Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes
5 Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam
diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius
6 adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer
angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius
7 sicque faciebat per singulos annos cum redeunte
tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et
non capiebat cibum
8 dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et
quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum
tibi quam decem filii
9 surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et
biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini
10 cum esset amaro animo oravit Dominum flens
largiter
11 et votum vovit dicens Domine exercituum si
respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec
oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino
omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius
12 factum est ergo cum illa multiplicaret preces
coram Domino ut Heli observaret os eius
13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque
labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam
Heli temulentam
14 dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper
vinum quo mades
15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam
mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi
sed effudi animam meam in conspectu Domini
16 ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus
Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens
17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det
tibi petitionem quam rogasti eum
18 et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam
in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt
amplius in diversa mutati
19 et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino
reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem
suam et recordatus est eius Dominus
20 et factum est post circulum dierum concepit Anna
et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset
eum
21 ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut
immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum
22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non
vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini
et maneat ibi iugiter
23 et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi
videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum
mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte
24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in
vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum
Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus
25 et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli
26 et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine
ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum
27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi
petitionem meam quam postulavi eum
28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis
diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit
Anna et ait
|