1 exultavit
cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum
super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo
2 non est sanctus ut est Dominus neque enim
est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster
3 nolite multiplicare loqui sublimia
gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est
et ipsi praeparantur cogitationes
4 arcus fortium superatus est et infirmi
accincti sunt robore
5 saturati prius pro pane se locaverunt et
famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat
filios infirmata est
6 Dominus mortificat et vivificat deducit
ad infernum et reducit
7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat
et sublevat
8 suscitat de pulvere egenum et de stercore
elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim
sunt cardines terrae et posuit super eos orbem
9 pedes sanctorum suorum servabit et impii
in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir
10 Dominum formidabunt adversarii eius super
ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi
suo et sublimabit cornu christi sui
11 et abiit Helcana Ramatha in domum suam
puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis
12 porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum
13 neque officium sacerdotum ad populum sed
quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes
et habebat fuscinulam tridentem in manu sua
14 et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut
in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi
sic faciebant universo Israheli venientium in Silo
15 etiam antequam adolerent adipem veniebat puer
sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim
accipiam a te carnem coctam sed crudam
16 dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta
morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui
respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi
17 erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram
Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini
18 Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer
accinctus ephod lineo
19 et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam
adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem
20 et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque
reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et
abierunt in locum suum
21 visitavit ergo Dominus Annam et concepit
et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud
Dominum
22 Heli autem erat senex valde et audivit
omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum
mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi
23 et dixit eis quare facitis res
huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo
24 nolite filii mi non enim est bona fama
quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini
25 si peccaverit vir in virum placari ei
potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non
audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos
26 puer autem Samuhel proficiebat atque
crescebat et placebat tam Deo quam hominibus
27 venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum
haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent
in Aegypto in domo Pharaonis
28 et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel
mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et
portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum
Israhel
29 quare calce abicitis victimam meam et
munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios
tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei
30 propterea ait Dominus Deus Israhel
loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu
meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque
glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles
31 ecce dies veniunt et praecidam brachium
tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua
32 et videbis aemulum tuum in templo in
universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus
33 verumtamen non auferam penitus virum ex
te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna
domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit
34 hoc autem erit tibi signum quod venturum
est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo
35 et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui
iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et
ambulabit coram christo meo cunctis diebus
36 futurum est autem ut quicumque remanserit
in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis
dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam
panis
|