1 puer
autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in
diebus illis non erat visio manifesta
2 factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco
suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre
3 lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem
dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei
4 et vocavit Dominus Samuhel qui respondens
ait ecce ego
5 et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego
vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
6 et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel
consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui
respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi
7 porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque
revelatus fuerat ei sermo Domini
8 et adiecit Dominus et vocavit adhuc
Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli
9 et ait ecce ego quia vocasti me
intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et
dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus
abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo
10 et venit Dominus et stetit et vocavit
sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit
servus tuus
11 et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego
facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius
12 in die illo suscitabo adversum Heli omnia
quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo
13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem
domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios
suos et non corripuit eos
14 idcirco iuravi domui Heli quod non
expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum
15 dormivit autem Samuhel usque mane
aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli
16 vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit
Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum
17 et interrogavit eum quis est sermo quem
locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si
absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi
18 indicavit itaque ei Samuhel universos
sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in
oculis suis faciat
19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum
eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram
20 et cognovit universus Israhel a Dan usque
Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini
21 et addidit Dominus ut appareret in Silo
quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit
sermo Samuhelis universo Israheli
|