1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et
asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum
2 tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in
templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon
3 cumque surrexissent diluculo Azotii altera die
ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et
restituerunt eum in loco suo
4 rursumque mane die alio consurgentes invenerunt
Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon
et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen
5 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo
propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur
templum eius super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem
6 adgravata autem est manus Domini super
Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et
fines eius
7 videntes autem viri azotii huiuscemodi
plagam dixerunt non maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus
eius super nos et super Dagon deum nostrum
8 et mittentes congregaverunt omnes
satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel
responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam
Dei Israhel
9 illis autem circumducentibus eam fiebat
manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat
viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant
prominentes extales eorum
10 miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque
venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad
nos arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum
11 miserunt itaque et congregaverunt omnes
satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur
in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro
12 fiebat enim pavor mortis in singulis
urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant
percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque
civitatis in caelum
|