1 venerunt ergo viri Cariathiarim et
duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum
autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini
2 et factum est ex qua die mansit arca in
Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et
requievit omnis domus Israhel post Dominum
3 ait autem Samuhel ad universam domum
Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos
alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite
ei soli et eruet vos de manu Philisthim
4 abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et
Astharoth et servierunt Domino soli
5 dixit autem Samuhel congregate universum
Israhel in Masphat ut orem pro vobis Dominum
6 et convenerunt in Masphat hauseruntque
aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt
ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat
7 et audierunt Philisthim quod congregati
essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad
Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum
8 dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro
nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum
9 tulit autem Samuhel agnum lactantem unum
et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro
Israhel et exaudivit eum Dominus
10 factum est ergo cum Samuhel offerret
holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus
fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a
filiis Israhel
11 egressique viri Israhel de Masphat
persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter
Bethchar
12 tulit autem Samuhel lapidem unum et
posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii
dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus
13 et humiliati sunt Philisthim nec
adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini
super Philistheos cunctis diebus Samuhel
14 et redditae sunt urbes quas tulerant
Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit
Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et Amorreum
15 iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis
diebus vitae suae
16 et ibat per singulos annos circumiens
Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis
17 revertebaturque in Ramatha ibi enim erat
domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino
|