1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et
effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super
hereditatem suam in principem
2 cum abieris hodie a me invenies duos
viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi
inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus
asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo
3 cumque abieris inde et ultra transieris
et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in
Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans
lagoenam vini
4 cumque te salutaverint dabunt tibi duos
panes et accipies de manu eorum
5 post haec venies in collem Domini ubi est
statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem
prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et
tibiam et citharam ipsosque prophetantes
6 et insiliet in te spiritus Domini et
prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium
7 quando ergo evenerint signa haec omnia
tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est
8 et descendes ante me in Galgala ego
quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas
septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias
9 itaque cum avertisset umerum suum ut
abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in
die illa
10 veneruntque ad praedictum collem et ecce
cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit
in medio eorum
11 videntes autem omnes qui noverant eum
heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad
invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis
12 responditque alius ad alterum dicens et
quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas
13 cessavit autem prophetare et venit ad
excelsum
14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum
eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus
venimus ad Samuhelem
15 et dixit ei patruus suus indica mihi quid
dixerit tibi Samuhel
16 et ait Saul ad patruum suum indicavit
nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem
locutus illi fuerat Samuhel
17 et convocavit Samuhel populum ad Dominum
in Maspha
18 et ait ad filios Israhel haec dicit
Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu
Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos
19 vos autem hodie proiecistis Deum vestrum
qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et
dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino
per tribus vestras et per familias
20 et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel
et cecidit sors tribus Beniamin
21 et adplicuit tribum Beniamin et
cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis
quaesierunt ergo eum et non est inventus
22 et consuluerunt post haec Dominum
utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi
23 cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde
stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum
24 et ait Samuhel ad omnem populum certe
videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et
clamavit cunctus populus et ait vivat rex
25 locutus est autem Samuhel ad populum
legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel
omnem populum singulos in domum suam
26 sed et Saul abiit in domum suam in
Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda
27 filii vero Belial dixerunt num salvare
nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero
dissimulabat se audire
|