1 filius
unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super Israhel
2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant
cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in
Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua
3 et percussit Ionathan stationem Philisthim quae
erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra
dicens audiant Hebraei
4 et universus Israhel audivit huiuscemodi famam
percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum
Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala
5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum
contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus
sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt
in Machmas ad orientem Bethaven
6 quod cum vidissent viri Israhel se in
arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in
abditis in petris quoque et in antris et in cisternis
7 Hebraei autem transierunt Iordanem terram
Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus
est qui sequebatur eum
8 et expectavit septem diebus iuxta
placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo
9 ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et
pacifica et obtulit holocaustum
10 cumque conplesset offerens holocaustum
ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum
11 locutusque est ad eum Samuhel quid
fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non
veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas
12 dixi nunc descendent Philisthim ad me in
Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum
13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec
custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam
nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum
14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget
quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset
dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus
15 surrexit autem Samuhel et ascendit de
Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo
quasi sescentos viros
16 et Saul et Ionathan filius eius
populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim
consederant in Machmas
17 et egressi sunt ad praedandum de castris
Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul
18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron
tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra
desertum
19 porro faber ferrarius non inveniebatur in omni
terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut
lanceam
20 descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut
exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum
21 retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et
tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum
22 cumque venisset dies proelii non est inventus
ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto
Saul et Ionathan filio eius
23 egressa est autem statio Philisthim ut
transcenderet in Machmas
|