1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu
luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo
et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi
regem
2 et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim
Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et
dices ad immolandum Domino veni
3 et vocabis Isai ad victimam et ego
ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi
4 fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei
Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei
dixeruntque pacificus ingressus tuus
5 et ait pacificus ad immolandum Domino
veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et
filios eius et vocavit eos ad sacrificium
6 cumque ingressi essent vidit Heliab et
ait num coram Domino est christus eius
7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias
vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta
intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur
cor
8 et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum
coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus
9 adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam
hunc non elegit Dominus
10 adduxit itaque Isai septem filios suos
coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis
11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam
conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et
ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc
venerit
12 misit ergo et adduxit eum erat autem
rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse
est enim
13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit
eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa
et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha
14 spiritus autem Domini recessit a Saul et
exagitabat eum spiritus nequam a Domino
15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce
spiritus Dei malus exagitat te
16 iubeat dominus noster et servi tui qui
coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te
spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras
17 et ait Saul ad servos suos providete mihi
aliquem bene psallentem et adducite eum ad me
18 et respondens unus de pueris ait ecce
vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum
bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo
19 misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens
mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis
20 tulitque Isai asinum plenum panibus et
lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul
21 et venit David ad Saul et stetit coram eo
at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger
22 misitque Saul ad Isai dicens stet David
in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis
23 igitur quandocumque spiritus Dei
arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et
refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus
|