1 congregantes
vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in Soccho Iudae et
castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim
2 porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in
valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim
3 et Philisthim stabant super montem ex hac parte et
Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos
4 et egressus est vir spurius de castris
Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo
5 et cassis aerea super caput eius et
lorica hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris
6 et ocreas aereas habebat in cruribus et
clypeus aereus tegebat umeros eius
7 hastile autem hastae eius erat quasi
liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat
ferri et armiger eius antecedebat eum
8 stansque clamabat adversum falangas
Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum
Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare
certamen
9 si quiverit pugnare mecum et percusserit
me erimus vobis servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis
et servietis nobis
10 et aiebat Philistheus ego exprobravi
agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen
11 audiens autem Saul et omnes viri
israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis
12 David autem erat filius viri ephrathei de
quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo
filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros
13 abierunt autem tres filii eius maiores
post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum
Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma
14 David autem erat minimus tribus ergo
maioribus secutis Saulem
15 abiit David et reversus est a Saul ut
pasceret gregem patris sui in Bethleem
16 procedebat vero Philistheus mane et
vespere et stabat quadraginta diebus
17 dixit autem Isai ad David filium suum
accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad
fratres tuos
18 et decem formellas casei has deferes ad
tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint
disce
19 Saul autem et illi et omnes filii Israhel
in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim
20 surrexit itaque David mane et commendavit
gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum
Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine
21 direxerat enim aciem Israhel sed et
Philisthim ex adverso fuerant praeparati
22 derelinquens ergo David vasa quae
adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et
interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos
23 cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit
vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris
Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David
24 omnes autem Israhelitae cum vidissent
virum fugerunt a facie eius timentes eum valde
25 et dixit unus quispiam de Israhel num
vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum
ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et
domum patris eius faciet absque tributo in Israhel
26 et ait David ad viros qui stabant secum
dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium
de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies
Dei viventis
27 referebat autem ei populus eundem
sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit eum
28 quod cum audisset Heliab frater eius
maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et
quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et
nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti
29 et dixit David quid feci numquid non
verbum est
30 et declinavit paululum ab eo ad alium
dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius
31 audita sunt autem verba quae locutus est
David et adnuntiata in conspectu Saul
32 ad quem cum fuisset adductus locutus est
ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus
Philistheum
33 et ait Saul ad David non vales resistere
Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab
adulescentia sua
34 dixitque David ad Saul pascebat servus
tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio
gregis
35 et sequebar eos et percutiebam eruebamque
de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et
suffocabam interficiebamque eos
36 nam et leonem et ursum interfeci ego
servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia
ausus est maledicere exercitum Dei viventis
37 et ait David Dominus qui eruit me de manu
leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem
Saul ad David vade et Dominus tecum sit
38 et induit Saul David vestimentis suis et
inposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica
39 accinctus ergo David gladio eius super
veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem
dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit
ea
40 et tulit baculum suum quem semper habebat
in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit
eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit
adversum Philistheum
41 ibat autem Philistheus incedens et
adpropinquans adversum David et armiger eius ante eum
42 cumque inspexisset Philistheus et
vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu
43 et dixit Philistheus ad David numquid ego
canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis
suis
44 dixitque ad David veni ad me et dabo
carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae
45 dixit autem David ad Philistheum tu venis
ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini
exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti
46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et
percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim
hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in
Israhel
47 et noverit universa ecclesia haec quia
non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos
in manus nostras
48 cum ergo surrexisset Philistheus et
veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex
adverso Philisthei
49 et misit manum suam in peram tulitque
unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est
lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram
50 praevaluitque David adversus Philistheum
in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non
haberet in manu David
51 cucurrit et stetit super Philistheum et
tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput
eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt
52 et consurgentes viri Israhel et Iuda
vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque
ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad
Geth et usque Accaron
53 et revertentes filii Israhel postquam
persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum
54 adsumens autem David caput Philisthei
adtulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suo
55 eo autem tempore quo viderat Saul David
egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe
descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi
56 et ait rex interroga tu cuius filius sit
iste puer
57 cumque regressus esset David percusso
Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem
in manu
58 et ait ad eum Saul de qua progenie es o
adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum
|