1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul
anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam
suam
2 tulitque eum Saul in die illa et non
concessit ei ut reverteretur in domum patris sui
3 inierunt autem Ionathan et David foedus
diligebat enim eum quasi animam suam
4 nam expoliavit se Ionathan tunicam qua
erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et
arcum suum et usque ad balteum
5 egrediebatur quoque David ad omnia
quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super
viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu
famulorum Saul
6 porro cum reverteretur percusso
Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes
chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris
7 et praecinebant mulieres ludentes atque
dicentes percussit Saul mille et David decem milia
8 iratus est autem Saul nimis et displicuit
in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt
mille quid ei superest nisi solum regnum
9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat
David ex die illa et deinceps
10 post diem autem alteram invasit spiritus
Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu
sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam
11 et misit eam putans quod configere posset
David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo
12 et timuit Saul David eo quod esset
Dominus cum eo et a se recessisset
13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum
tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi
14 in omnibus quoque viis suis David
prudenter agebat et Dominus erat cum eo
15 vidit itaque Saul quod prudens esset
nimis et coepit cavere eum
16 omnis autem Israhel et Iuda diligebat
David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos
17 dixit autem Saul ad David ecce filia mea
maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella
Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum
manus Philisthinorum
18 ait autem David ad Saul quis ego sum aut
quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis
19 factum est autem tempus cum deberet dari
Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor
20 dilexit autem Michol filia Saul altera
David et nuntiatum est Saul et placuit ei
21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in
scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in
duabus rebus gener meus eris hodie
22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad
David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc
ergo esto gener regis
23 et locuti sunt servi Saul in auribus
David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis
ego autem sum vir pauper et tenuis
24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes
huiuscemodi verba locutus est David
25 dixit autem Saul sic loquimini ad David
non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut
fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum
26 cumque renuntiassent servi eius David
verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis
27 et post dies paucos surgens David abiit
cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit
praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul
Michol filiam suam uxorem
28 et vidit Saul et intellexit quia Dominus
esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum
29 et Saul magis coepit timere David
factusque est Saul inimicus David cunctis diebus
30 et egressi sunt principes Philisthinorum
a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes
servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis
|