1 locutus est autem Saul ad Ionathan filium
suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul
diligebat David valde
2 et indicavit Ionathan David dicens
quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et
manebis clam et absconderis
3 ego autem egrediens stabo iuxta patrem
meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque
videro nuntiabo tibi
4 locutus est ergo Ionathan de David bona
ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non
peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde
5 et posuit animam suam in manu sua et
percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti
et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est
absque culpa
6 quod cum audisset Saul placatus voce
Ionathae iuravit vivit Dominus quia non occidetur
7 vocavit itaque Ionathan David et
indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante
eum sicut fuerat heri et nudius tertius
8 motum est autem rursus bellum et egressus
David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a
facie eius
9 et factus est spiritus Domini malus in
Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu
sua
10 nisusque est Saul configere lancea David
in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata
est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa
11 misit ergo Saul satellites suos in domum
David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David
Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris
12 deposuit eum per fenestram porro ille abiit
et aufugit atque salvatus est
13 tulit autem Michol statuam et posuit eam
super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam
vestimentis
14 misit autem Saul apparitores qui raperent
David et responsum est quod aegrotaret
15 rursumque misit Saul nuntios ut viderent
David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur
16 cumque venissent nuntii inventum est
simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius
17 dixitque Saul ad Michol quare sic
inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad
Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te
18 David autem fugiens salvatus est et venit
ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt
ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth
19 nuntiatum est autem Sauli a dicentibus
ecce David in Nahioth in Rama
20 misit ergo Saul lictores ut raperent
David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem
super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt
etiam ipsi
21 quod cum nuntiatum esset Sauli misit
alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios
qui et ipsi prophetaverunt
22 abiit autem etiam ipse in Ramatha et
venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in
quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama
23 et abiit in Nahioth in Rama et factus est
etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum
veniret in Nahioth in Rama
24 et expoliavit se etiam ipse vestimentis
suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et
nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas
|