1 venit autem David in Nobe ad Ahimelech
sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu
solus et nullus est tecum
2 et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex
praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et
cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum
3 nunc igitur si quid habes ad manum vel
quinque panes da mihi aut quicquid inveneris
4 et respondens sacerdos David ait ei non
habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime
a mulieribus
5 et respondit David sacerdoti et dixit ei
equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius
quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est
sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis
6 dedit ergo ei sacerdos sanctificatum
panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati
fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi
7 erat autem ibi vir de servis Saul in die
illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus
pastorum Saul
8 dixit autem David ad Ahimelech si habes
hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum
sermo enim regis urguebat
9 et dixit sacerdos gladius Goliath
Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod
si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non
est huic alter similis da mihi eum
10 surrexit itaque David et fugit in die
illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth
11 dixeruntque ei servi Achis numquid non
iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit
Saul mille et David decem milia
12 posuit autem David sermones istos in
corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth
13 et inmutavit os suum coram eis et
conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque
salivae eius in barbam
14 et ait Achis ad servos suos vidistis
hominem insanum quare adduxistis eum ad me
15 an desunt nobis furiosi quod
introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam
|