1 abiit ergo inde David et fugit in
speluncam Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius
descenderunt ad eum illuc
2 et convenerunt ad eum omnes qui erant in
angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum
princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri
3 et profectus est David inde in Maspha
quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea
vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus
4 et reliquit eos ante faciem regis Moab
manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio
5 dixitque Gad propheta ad David noli manere in
praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in
saltum Hareth
6 et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui
erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in
Rama hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum
7 ait ad servos suos qui adsistebant ei
audite filii Iemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et
universos vos faciet tribunos et centuriones
8 quoniam coniurastis omnes adversum me et
non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio
Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod
suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie
9 respondens autem Doec Idumeus qui
adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe
apud Ahimelech filium Achitob
10 qui consuluit pro eo Dominum et cibaria
dedit ei sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi
11 misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech
filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in
Nobe qui venerunt universi ad regem
12 et ait Saul audi fili Achitob qui
respondit praesto sum domine
13 dixitque ad eum Saul quare coniurastis
adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro
eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens
14 respondensque Ahimelech regi ait et quis
in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium
tuum et gloriosus in domo tua
15 num hodie coepi consulere pro eo Deum
absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in
universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio
vel modicum vel grande
16 dixitque rex morte morieris Ahimelech tu
et omnis domus patris tui
17 et ait rex emissariis qui circumstabant
eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est
scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis
extendere manum suam in sacerdotes Domini
18 et ait rex Doec convertere tu et inrue in
sacerdotes conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die
illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo
19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit
in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem
in ore gladii
20 evadens autem unus filius Ahimelech filii
Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David
21 et adnuntiavit ei quod occidisset Saul
sacerdotes Domini
22 et ait David ad Abiathar sciebam in die
illa quod cum ibi esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus
omnium animarum patris tui
23 mane mecum ne timeas si quis quaesierit
animam meam quaeret et animam tuam mecumque servaberis
|