1 ascendit ergo David inde et
habitavit in locis tutissimis Engaddi
2 cumque reversus esset Saul postquam
persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est
Engaddi
3 adsumens ergo Saul tria milia
electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius
etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt
4 et venit ad caulas quoque ovium
quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut
purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant
5 et dixerunt servi David ad eum ecce
dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias
ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram
clamydis Saul silenter
6 post haec percussit cor suum David
eo quod abscidisset oram clamydis Saul
7 dixitque ad viros suos propitius mihi
sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam
in eum quoniam christus Domini est
8 et confregit David viros suos
sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de
spelunca pergebat coepto itinere
9 surrexit autem et David post eum et
egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit
Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit
10 dixitque ad Saul quare audis verba
hominum loquentium David quaerit malum adversum te
11 ecce hodie viderunt oculi tui quod
tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed
pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia
christus Domini est
12 quin potius pater mi vide et cognosce
oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae
nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu
mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae
ut auferas eam
13 iudicet Dominus inter me et te et
ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te
14 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab
impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te
15 quem sequeris rex Israhel quem
persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum
16 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te
et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua
17 cum autem conplesset David loquens
sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David
et levavit Saul vocem suam et flevit
18 dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim
tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala
19 et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona
quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me
20 quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet
eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie
operatus es in me
21 et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis
et habiturus in manu tua regnum Israhel
22 iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me
neque auferas nomen meum de domo patris mei
23 et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum
suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca
|