1 mortuus
est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et
sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum
Pharan
2 erat autem vir quispiam in solitudine Maon et
possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia
et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo
3 nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris
eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus
et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb
4 cum ergo audisset David in deserto quod tonderet
Nabal gregem suum
5 misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in
Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
6 et dicetis sic fratribus meis et tibi pax
et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit pax
7 audivi quod tonderent pastores tui qui
erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis
quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo
8 interroga pueros tuos et indicabunt tibi
nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus
quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David
9 cumque venissent pueri David locuti sunt
ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt
10 respondens autem Nabal pueris David ait
quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt
dominos suos
11 tollam ergo panes meos et aquas meas et
carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint
12 regressi sunt itaque pueri David per viam
suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat
13 tunc David ait viris suis accingatur
unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et
David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti
remanserunt ad sarcinas
14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus
de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino
nostro et aversus est eos
15 homines isti boni satis fuerunt nobis et
non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum
eis in deserto
16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in
die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges
17 quam ob rem considera et recogita quid
facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam
et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui
18 festinavit igitur Abigail et tulit
ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata
pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et
inposuit super asinos
19 dixitque pueris suis praecedite me ecce
ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit
20 cum ergo ascendisset asinum et
descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius
quibus et illa occurrit
21 et ait David vere frustra servavi omnia
quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum
pertinebant et reddidit mihi malum pro bono
22 haec faciat Deus inimicis David et haec
addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad
parietem
23 cum autem vidisset Abigail David
festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et
adoravit super terram
24 et cecidit ad pedes eius et dixit in me
sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et
audi verba famulae tuae
25 ne ponat oro dominus meus rex cor suum super
virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia
cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti
26 nunc ergo domine mi vivit Dominus et
vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam
tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum
27 quapropter suscipe benedictionem hanc
quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum
meum
28 aufer iniquitatem famulae tuae faciens
enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi
tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae
29 si enim surrexerit aliquando homo
persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in
fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum
rotabitur quasi in impetu et circulo fundae
30 cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo
omnia quae locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel
31 non erit tibi hoc in singultum et in
scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus
fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae
32 et ait David ad Abigail benedictus
Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium
tuum
33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie
ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea
34 alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui
prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non
remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem
35 suscepit ergo David de manu eius omnia
quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem
tuam et honoravi faciem tuam
36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat
ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim
ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane
37 diluculo autem cum digessisset vinum
Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus
est quasi lapis
38 cumque pertransissent decem dies
percussit Dominus Nabal et mortuus est
39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait
benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum
suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit
ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem
40 et venerunt pueri David ad Abigail in
Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te
sibi in uxorem
41 quae consurgens adoravit prona in terram
et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei
42 et festinavit et surrexit Abigail et ascendit
super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est
nuntios David et facta est illi uxor
43 sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel
et fuit utraque uxor eius
44 Saul autem dedit Michol filiam suam
uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim
|