1 cumque venissent David et viri eius in
Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et
percusserant Siceleg et succenderant eam igni
2 et captivas duxerant mulieres ex ea et a
minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et
pergebant in itinere suo
3 cum ergo venisset David et viri eius ad
civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et
filias ductas esse captivas
4 levaverunt David et populus qui erat cum
eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae
5 siquidem et duae uxores David captivae
ductae fuerant Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
6 et contristatus est David valde volebat
enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis
suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo
7 et ait ad Abiathar sacerdotem
filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David
8 et consuluit David Dominum dicens
persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere
absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam
9 abiit ergo David ipse et sescenti
viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam
substiterunt
10 persecutus est autem David ipse et
quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant
torrentem Besor
11 et invenerunt virum aegyptium in
agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet
aquam
12 sed et fragmen massae caricarum et
duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et
refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et
tribus noctibus
13 dixit itaque ei David cuius es tu
vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae
dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertius
14 siquidem nos erupimus ad australem
partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus
igni
15 dixitque ei David potes me ducere
ad istum cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me
in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum
16 qui cum duxisset eum ecce illi
discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi
festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra
Philisthim et de terra Iuda
17 et percussit eos David a vespere
usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti
viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant
18 eruit ergo David omnia quae
tulerant Amalechitae et duas uxores suas eruit
19 nec defuit quicquam a parvo usque ad
magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant
omnia reduxit David
20 et tulit universos greges et armenta et
minavit ante faciem suam dixeruntque haec est praeda David
21 venit autem David ad ducentos viros qui
lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in
torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens
autem David ad populum salutavit eos pacifice
22 respondensque omnis vir pessimus et
iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non
dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et
filii quos cum acceperint recedant
23 dixit autem David non sic facietis
fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit
latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra
24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc
aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et
similiter divident
25 et factum est hoc ex die illa et deinceps
constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc
26 venit ergo David in Siceleg et misit dona
de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda
hostium Domini
27 his qui erant in Bethel et qui in Ramoth
ad meridiem et qui in Iether
28 et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui
in Esthama
29 et qui in Rachal et qui in urbibus
Ierameli et qui in urbibus Ceni
30 et qui in Arama et qui in lacu Asan et
qui in Athac
31 et qui in Hebron et reliquis qui erant in
his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius
|