1 Philisthim autem pugnabant adversum
Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt
interfecti in monte Gelboe
2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios
eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul
3 totumque pondus proelii versum est in
Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a
sagittariis
4 dixitque Saul ad armigerum suum evagina
gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant
me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus
arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum
5 quod cum vidisset armiger eius videlicet
quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum
eo
6 mortuus est ergo Saul et tres filii eius
et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter
7 videntes autem viri Israhel qui erant
trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus
esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque
Philisthim et habitaverunt ibi
8 facta autem die altera venerunt
Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius
iacentes in monte Gelboe
9 et praeciderunt caput Saul et
expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut
adnuntiaretur in templo idolorum et in populis
10 et posuerunt arma eius in templo
Astharoth corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan
11 quod cum audissent habitatores
Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim Saul
12 surrexerunt omnes viri fortissimi et
ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de
muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi
13 et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in
nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus
|