1 factum
est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et
maneret in Siceleg dies duos
2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris
Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit
super faciem suam et adoravit
3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de
castris Israhel fugi
4 et dixit ad eum David quod est verbum quod factum
est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo
mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt
5 dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde
scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius
6 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem
Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites
adpropinquabant ei
7 et conversus post tergum suum vidensque
me vocavit cui cum respondissem adsum
8 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum
Amalechites sum
9 et locutus est mihi sta super me et
interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est
10 stansque super eum occidi illum sciebam
enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite
eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc
11 adprehendens autem David vestimenta sua scidit
omnesque viri qui erant cum eo
12 et planxerunt et fleverunt et
ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et
super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio
13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat
ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum
14 et ait ad eum David quare non timuisti
mittere manum tuam ut occideres christum Domini
15 vocansque David unum de pueris ait
accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est
16 et ait ad eum David sanguis tuus super
caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum
Domini
17 planxit autem David planctum huiuscemodi
super Saul et super Ionathan filium eius
18 et praecepit ut docerent filios Iuda
arcum sicut scriptum est in libro Iustorum
19 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt
quomodo ceciderunt fortes
20 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in
conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae
incircumcisorum
21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super
vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus
Saul quasi non esset unctus oleo
22 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta
Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis
23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua
in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores
24 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos
coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro
25 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in
excelsis tuis occisus est
26 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et
amabilis super amorem mulierum
27 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma
bellica
|