1 igitur post haec consuluit David Dominum dicens num
ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque
David quo ascendam et respondit ei in Hebron
2 ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem
Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
3 sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos
cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron
4 veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut
regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad
sepelissent Saul
5 misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad
dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino
vestro Saul et sepelistis eum
6 et nunc retribuet quidem vobis Dominus
misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum
istud
7 confortentur manus vestrae et estote filii
fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus
Iuda regem sibi
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul
tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra
9 regemque constituit super Galaad et super Gesuri
et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum
10 quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul
cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus
Iuda sequebatur David
11 et fuit numerus dierum quos commoratus est David
imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum
12 egressusque Abner filius Ner et pueri
Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon
13 porro Ioab filius Sarviae et pueri David
egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum
convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera
14 dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et
ludant coram nobis et respondit Ioab surgant
15 surrexerunt ergo et transierunt numero
duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David
16 adprehensoque unusquisque capite conparis
sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen
loci illius ager Robustorum in Gabaon
17 et ortum est bellum durum satis in die
illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David
18 erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab
et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis
quae morantur in silvis
19 persequebatur autem Asahel Abner et non
declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner
20 respexit itaque Abner post tergum suum et
ait tune es Asahel qui respondit ego sum
21 dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad
sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit
autem Asahel omittere quin urgueret eum
22 rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli
me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad
Ioab fratrem tuum
23 qui audire contempsit et noluit declinare
percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est
in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et
mortuus erat subsistebant
24 persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem
Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso
vallis et itineris deserti in Gabaon
25 congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et
conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius
26 et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad
internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio
usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos
27 et ait Ioab vivit Dominus si locutus
fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum
28 insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis
exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen
29 Abner autem et viri eius abierunt per campestria
tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad
Castra
30 porro Ioab reversus omisso Abner congregavit
omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele
31 servi autem David percusserunt de
Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt
32 tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in
sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui
erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron
|