1 audivit autem filius Saul quod cecidisset
Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
2 duo autem viri principes latronum erant
filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de
filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
3 et fugerunt Berothitae in Getthaim
fueruntque ibi advenae usque in tempus illud
4 erat autem Ionathan filio Saul filius
debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan
ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret
cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth
5 venientes igitur filii Remmon Berothitae
Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super
stratum suum meridie
6 ingressi sunt autem domum adsumentes
spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et
fugerunt
7 cum autem ingressi fuissent domum ille
dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum
sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte
8 et adtulerunt caput Hisboseth ad David in
Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui
quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul
et de semine eius
9 respondens autem David Rechab et Baana
fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam
meam de omni angustia
10 quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et
dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in
Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio
11 quanto magis nunc cum homines impii
interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram
sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra
12 praecepit itaque David pueris et
interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super
piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro
Abner in Hebron
|