1 factum est autem cum sedisset rex in domo
sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis
2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem
in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium
3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde
tuo vade fac quia Dominus tecum est
4 factum est autem in nocte illa et ecce sermo
Domini ad Nathan dicens
5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit
Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum
6 neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi
filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in
tabernaculo et in tentorio
7 per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis
Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut
pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam
8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit
Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super
populum meum Israhel
9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et
interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta
nomen magnorum qui sunt in terra
10 et ponam locum populo meo Israhel et
plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii
iniquitatis ut adfligant eum sicut prius
11 ex die qua constitui iudices super
populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque
tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus
12 cumque conpleti fuerint dies tui et
dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de
utero tuo et firmabo regnum eius
13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam
thronum regni eius usque in sempiternum
14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium
qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis
filiorum hominum
15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut
abstuli a Saul quem amovi a facie tua
16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in
aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter
17 secundum omnia verba haec et iuxta universam
visionem istam sic locutus est Nathan ad David
18 ingressus est autem rex David et sedit coram
Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me
hucusque
19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo
Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim
lex Adam Domine Deus
20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur
ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus
21 propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti
omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo
22 idcirco magnificatus es Domine Deus quia
non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus
nostris
23 quae est autem ut populus tuus Israhel
gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et
poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie
populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius
24 et firmasti tibi populum tuum Israhel in
populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum
25 nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus
es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut
locutus es
26 et magnificetur nomen tuum usque in
sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi
tui David erit stabilita coram Domino
27 quia tu Domine exercituum Deus Israhel
revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus
tuus cor suum ut oraret te oratione hac
28 nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba
tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec
29 incipe igitur et benedic domui servi tui
ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione
tua benedicetur domus servi tui in sempiternum
|