1 et dixit David putasne est aliquis qui remanserit
de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
2 erat autem de domo Saul servus nomine
Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego
sum servus tuus
3 et ait rex num superest aliquis de domo
Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius
Ionathan debilis pedibus
4 ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait
in domo est Machir filii Amihel in Lodabar
5 misit ergo rex David et tulit eum de domo
Machir filii Amihel de Lodabar
6 cum autem venisset Mifiboseth filius
Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David
Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus
7 et ait ei David ne timeas quia faciens
faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes
agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper
8 qui adorans eum dixit quis ego sum servus
tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei
9 vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et
dixit ei omnia quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio
domini tui
10 operare igitur ei terram tu et filii tui
et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem
filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae
quindecim filii et viginti servi
11 dixitque Siba ad regem sicut iussisti
domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super
mensam tuam quasi unus de filiis regis
12 habebat autem Mifiboseth filium parvulum
nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth
13 porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem
quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede
|