1 factum est autem post haec ut moreretur
rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo
2 dixitque David faciam misericordiam cum
Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David
consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi
David in terram filiorum Ammon
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon
dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te
consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret
eam misit David servos suos ad te
4 tulit itaque Anon servos David rasitque
dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et
dimisit eos
5 quod cum nuntiatum esset David misit in occursum
eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete
Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini
6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam
fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba
viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia
virorum
7 quod cum audisset David misit Ioab et
omnem exercitum bellatorum
8 egressi sunt ergo filii Ammon et
direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob
et Maacha seorsum erant in campo
9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset
adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis
Israhel et instruxit aciem contra Syrum
10 reliquam autem partem populi tradidit
Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon
11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me
Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te
auxiliabor tibi
12 esto vir fortis et pugnemus pro populo
nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu
suo
13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum
eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius
14 filii autem Ammon videntes quod fugissent
Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est
Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem
15 videntes igitur Syri quoniam corruissent coram
Israhel congregati sunt pariter
16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans
Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat
princeps eorum
17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem
Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex
adverso David et pugnaverunt contra eum
18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David
de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem
militiae percussit qui statim mortuus est
19 videntes autem universi reges qui erant in
praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt
eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon
|