1 factum
est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit
David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios
Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem
2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de
stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque
mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra
valde
3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier
nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei
4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum
ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab
inmunditia sua
5 et reversa est domum suam concepto fetu
mittensque nuntiavit David et ait concepi
6 misit autem David ad Ioab dicens
mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David
7 et venit Urias ad David quaesivitque David
quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum
8 et dixit David ad Uriam vade in domum
tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum
cibus regius
9 dormivit autem Urias ante portam domus
regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam
10 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit
Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non
descendisti ad domum tuam
11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda
habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem
terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum
uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc
12 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et
cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera
13 et vocavit eum David ut comederet coram
se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum
servis domini sui et in domum suam non descendit
14 factum est ergo mane et scripsit David
epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae
15 scribens in epistula ponite Uriam ex
adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus
intereat
16 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit
Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos
17 egressique viri de civitate bellabant
adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias
Hettheus
18 misit itaque Ioab et nuntiavit David
omnia verba proelii
19 praecepitque nuntio dicens cum
conpleveris universos sermones belli ad regem
20 si eum videris indignari et dixerit quare
accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro
tela mittantur
21 quis percussit Abimelech filium
Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit
eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias
Hettheus occubuit
22 abiit ergo nuntius et venit et narravit
David omnia quae ei praeceperat Ioab
23 et dixit nuntius ad David praevaluerunt
adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu
persecuti eos sumus usque ad portam civitatis
24 et direxerunt iacula sagittarii ad servos
tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus
Urias Hettheus mortuus est
25 et dixit David ad nuntium haec dices Ioab
non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum
consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et
exhortare eos
26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus
esset Urias vir suus et planxit eum
27 transactoque luctu misit David et
introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et
displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino
|