1 intellegens autem Ioab filius
Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom
2 misit Thecuam et tulit inde
mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et
ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum
3 et ingredieris ad regem et loqueris
ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius
4 itaque cum ingressa fuisset mulier
thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me
rex
5 et ait ad eam rex quid causae habes quae
respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus
6 et ancillae tuae erant duo filii qui rixati
sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit
alter alterum et interfecit eum
7 et ecce consurgens universa cognatio
adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus
eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt
extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et
reliquiae super terram
8 et ait rex ad mulierem vade in domum tuam
et ego iubebo pro te
9 dixitque mulier thecuites ad regem in me
domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit
innocens
10 et ait rex qui contradixerit tibi adduc
eum ad me et ultra non addet ut tangat te
11 quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut
non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient
filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super
terram
12 dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad
dominum meum regem verbum et ait loquere
13 dixitque mulier quare cogitasti
istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et
non reducat eiectum suum
14 omnes morimur et quasi aquae delabimur in
terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans
ne penitus pereat qui abiectus est
15 nunc igitur veni ut loquar ad regem
dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem
si quo modo faciat rex verbum ancillae suae
16 et audivit rex ut liberaret ancillam suam
de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum
domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus
rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est
tecum
18 et respondens rex dixit ad mulierem ne
abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex
19 et ait rex numquid manus Ioab tecum est
in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex
nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus
meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os
ancillae tuae omnia verba haec
20 ut verterem figuram sermonis huius servus
tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam
angelus Dei ut intellegas omnia super terram
21 et ait rex ad Ioab ecce placatus feci
verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom
22 cadensque Ioab super faciem suam in
terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus
quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi
tui
23 surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et
adduxit Absalom in Hierusalem
24 dixit autem rex revertatur in domum suam
et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem
regis non vidit
25 porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni
Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla
macula
26 et quando tondebatur capillum semel autem in anno
tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis
siclis pondere publico
27 nati sunt autem Absalom filii tres et filia una
nomine Thamar eleganti forma
28 mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et
faciem regis non vidit
29 misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui
noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire
30 dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum
meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo
servi Absalom segetem igni
31 surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum
eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni
32 et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans
ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur
melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est
iniquitatis meae interficiat me
33 ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque
Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque
est rex Absalom
|