1 igitur
post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui
praecederent eum
2 et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum
portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat
Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una
tribu Israhel ego sum servus tuus
3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones
tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque
Absalom
4 quis me constituat iudicem super terram ut ad me
veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem
5 sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret
illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum
6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad
iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
7 post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem
vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron
8 vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur
Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
9 dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit
in Hebron
10 misit autem Absalom exploratores in universas
tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit
Absalom in Hebron
11 porro cum Absalom ierunt ducenti viri de
Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes
12 accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem
consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est
coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom
13 venit igitur nuntius ad David dicens toto corde
universus Israhel sequitur Absalom
14 et ait David servis suis qui erant cum eo in
Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom
festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et
percutiat civitatem in ore gladii
15 dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque
praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui
16 egressus est ergo rex et universa domus
eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam
domum
17 egressusque rex et omnis Israhel pedibus
suis stetit procul a domo
18 et universi servi eius ambulabant iuxta
eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti
eum fuerant de Geth praecedebant regem
19 dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur
venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de
loco tuo
20 heri venisti et hodie inpelleris nobiscum
egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos
ostendisti gratiam et fidem
21 et respondit Ethai regi dicens vivit
Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi
rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus
22 et ait David Ethai veni et transi et
transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
23 omnesque flebant voce magna et universus
populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus
populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum
24 venit autem et Sadoc et universi Levitae
cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar
donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate
25 et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei
in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam
et tabernaculum suum
26 si autem dixerit non places praesto sum
faciat quod bonum est coram se
27 et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns
revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius
Abiathar duo filii vestri sint vobiscum
28 ecce ego abscondar in campestribus deserti donec
veniat sermo a vobis indicans mihi
29 reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei
Hierusalem et manserunt ibi
30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens
et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat
cum eo operto capite ascendebat plorans
31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset
in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel
Domine
32 cumque ascenderet David summitatem montis in quo
adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra
pleno capite
33 et dixit ei David si veneris mecum eris mihi
oneri
34 si autem in civitatem revertaris et dixeris
Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus
dissipabis consilium Ahitofel
35 habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et
omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar
sacerdotibus
36 sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc
et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis
37 veniente ergo Husai amico David in civitatem
Absalom quoque ingressus est Hierusalem
|