1 cumque David transisset paululum montis verticem
apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati
erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis
palatarum et utribus vini
2 et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec
responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad
vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto
3 et ait rex ubi est filius domini tui responditque
Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel
regnum patris mei
4 et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt
Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex
5 venit ergo rex David usque Baurim et ecce
egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat
egrediens et maledicebat
6 mittebatque lapides contra David et
contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores
a dextro et sinistro latere regis incedebant
7 ita autem loquebatur Semei cum
malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial
8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem
domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu
Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es
9 dixit autem Abisai filius Sarviae regi
quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput
eius
10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae
dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis
est qui audeat dicere quare sic fecerit
11 et ait rex Abisai et universis servis
suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto
magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini
12 si forte respiciat Dominus adflictionem
meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna
13 ambulabat itaque David et socii eius per
viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur
maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens
14 venit itaque rex et universus populus cum
eo lassus et refocilati sunt ibi
15 Absalom autem et omnis populus Israhel
ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo
16 cum autem venisset Husai Arachites amicus
David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex
17 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad
amicum tuum quare non isti cum amico tuo
18 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia
illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum
eo manebo
19 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum
nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium
quid agere debeamus
21 et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad
concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis
Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum
22 tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in
solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel
23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus
illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum
esset cum David et cum esset cum Absalom
|