1 igitur
considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones
2 et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et
tertiam in manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui
erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum
3 et respondit populus non exibis sive enim
fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e
nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est
igitur ut sis nobis in urbe praesidio
4 ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc
faciam stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas
centeni et milleni
5 et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens
servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat praecipientem regem
cunctis principibus pro Absalom
6 itaque egressus est populus in campum
contra Israhel et factum est proelium in saltu Ephraim
7 et caesus est ibi populus Israhel ab
exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium
8 fuit autem ibi proelium dispersum super
faciem omnis terrae et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam
hii quos voraverat gladius in die illa
9 accidit autem ut occurreret Absalom
servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam
quercum et magnam adhesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum et
terram mulus cui sederat pertransivit
10 vidit autem hoc quispiam et nuntiavit
Ioab dicens vidi Absalom pendere de quercu
11 et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si
vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti
siclos et unum balteum
12 qui dixit ad Ioab si adpenderes in
manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis
audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite
mihi puerum Absalom
13 sed et si fecissem contra animam meam
audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso
14 et ait Ioab non sicut tu vis sed
adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in
corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu
15 cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab
et percutientes interfecerunt eum
16 cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum
ne persequeretur fugientem Israhel volens parcere multitudini
17 et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in
saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum
nimis omnis autem Israhel fugit in tabernacula sua
18 porro Absalom erexerat sibi cum adhuc
viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc
erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus
Absalom usque ad hanc diem
19 Achimaas autem filius Sadoc ait curram et
nuntiabo regi quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius
20 ad quem Ioab dixit non eris nuntius in
hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus
21 et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi
quae vidisti adoravit Chusi Ioab et cucurrit
22 rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit
ad Ioab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis
currere fili mi non eris boni nuntii baiulus
23 qui respondit quid enim si cucurrero et
ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi
24 David autem sedebat inter duas portas
speculator vero qui erat in fastigio portae super murum elevans oculos vidit
hominem currentem solum
25 et exclamans indicavit regi dixitque rex
si solus est bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente
propius
26 vidit speculator hominem alterum
currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque
rex et iste bonus est nuntius
27 speculator autem contemplor ait cursum
prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium
portans bonum venit
28 clamans autem Achimaas dixit ad regem
salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus
tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem
29 et ait rex estne pax puero Absalom
dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me
servum tuum nescio aliud
30 ad quem rex transi ait et sta hic cumque
ille transisset et staret
31 apparuit Chusi et veniens ait bonum
adporto nuntium domine mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu
omnium qui surrexerunt contra te
32 dixit autem rex ad Chusi estne pax puero
Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis
et universi qui consurgunt adversum eum in malum
33 contristatus itaque rex ascendit
cenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi
Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi
|