1 nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret
et lugeret filium suum
2 et versa est victoria in die illa in luctum omni
populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
3 et declinabat populus in die illa ingredi
civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio
4 porro rex operuit caput suum et clamabat voce
magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi
5 ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit
confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam
et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam
concubinarum tuarum
6 diligis odientes te et odio habes
diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis
tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus
tunc placeret tibi
7 nunc igitur surge et procede et adloquens
satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus
quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala
quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens
8 surrexit ergo rex et sedit in porta et
omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo
coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua
9 omnis quoque populus certabat in cunctis
tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit
nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom
10 Absalom autem quem unximus super nos
mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem
11 rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar
sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi
ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem
in domo eius
12 fratres mei vos os meum et caro mea vos
quare novissimi reducitis regem
13 et Amasae dicite nonne os meum es et caro
mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram
me omni tempore pro Ioab
14 et inclinavit cor omnium virorum Iuda
quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
15 et reversus est rex et venit usque ad
Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum
Iordanem
16 festinavit autem Semei filius Gera filii
Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
17 cum mille viris de Beniamin et Siba puer
de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et
inrumpentes Iordanem ante regem
18 transierunt vada ut transducerent domum
regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram
rege cum iam transisset Iordanem
19 dixit ad eum ne reputes mihi domine mi
iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi
rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo
20 agnosco enim servus tuus peccatum meum et
idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini
mei regis
21 respondens vero Abisai filius Sarviae
dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
22 et ait David quid mihi et vobis filii
Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in
Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel
23 et ait rex Semei non morieris iuravitque
ei
24 Mifiboseth quoque filius Saul descendit
in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a
die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace
25 cumque Hierusalem occurrisset regi dixit
ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth
26 qui respondens ait domine mi rex servus
meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et
ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus
27 insuper et accusavit me servum tuum ad te
dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum
est tibi
28 neque enim fuit domus patris mei nisi
morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas
mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari
ad regem
29 ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum
est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones
30 responditque Mifiboseth regi etiam cuncta
accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
31 Berzellai quoque Galaadites descendens de
Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum
32 erat autem Berzellai Galaadites senex
valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in
Castris fuit quippe vir dives nimis
33 dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum
ut requiescas secure mecum in Hierusalem
34 et ait Berzellai ad regem quot sunt dies
annorum vitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem
35 octogenarius sum hodie numquid vigent
sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum
cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare
servus tuus fit oneri domino meo regi
36 paululum procedam famulus tuus ab Iordane
tecum nec indigeo hac vicissitudine
37 sed obsecro ut revertar servus tuus et
moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem
servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum
videtur
38 dixitque rex mecum transeat Chamaam et
ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
39 cumque transisset universus populus et
rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est
in locum suum
40 transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam
cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars
adfuerat de populo Israhel
41 itaque omnes viri Israhel concurrentes ad
regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et
transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo
42 et respondit omnis vir Iuda ad viros
Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus
aliquid ex rege aut munera nobis data sunt
43 et respondit vir Israhel ad viros Iuda et
ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam
ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem
regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel
|