1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial
nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis
pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel
2 et separatus est omnis Israhel a David
secutusque est Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane
usque Hierusalem
3 cumque venisset rex in domum suam
Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam
domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus
ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes
4 dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes
viros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens
5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et
moratus est extra placitum quod ei constituerat
6 ait autem David ad Abisai nunc magis
adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini
tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos
7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab
Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad
persequendum Seba filium Bochri
8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem
qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica
stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad
ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere
9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi
frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum
10 porro Amasa non observavit gladium quem
habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram
nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt
Seba filium Bochri
11 interea quidam viri cum stetissent iuxta
cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes
David pro Ioab
12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat
in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum
eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent
transeuntes propter eum
13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir
sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri
14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel in
Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum
15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in
Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis
autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros
16 et exclamavit mulier sapiens de civitate
audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum
17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es
Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae
qui respondit audio
18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri
proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et
tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas
hereditatem Domini
20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non
praecipito neque demolior
21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba
filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et
recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per
murum
22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis
sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille
cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem
reversus est Hierusalem ad regem
23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias
autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
24 Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius
Ahilud a commentariis
25 Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar
sacerdotes
26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David
|