1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis
iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et
domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro
Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe
Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis
Israhel et Iuda
3 dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis
et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
4 dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super
argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut
interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis
5 qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et
oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe
eius in cunctis finibus Israhel
6 dentur nobis septem viri de filiis eius et
crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego
dabo
7 pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii
Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan
filium Saul
8 tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia
quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul
quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi
9 et dedit eos in manu Gabaonitarum qui
crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi
in diebus messis primis incipiente messione hordei
10 tollens autem Respha filia Ahia cilicium
substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de
caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem
11 et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia
Ahia concubina Saul
12 et abiit David et tulit ossa Saul et ossa
Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan
in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe
13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan
filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii
eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia
quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec
15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum
adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra
Philisthim deficiente autem David
16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum
hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est
percutere David
17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et
percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non
egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra
Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra
Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites
Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium
20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus
qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et
erat de origine Arafa
21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan
filius Sammaa fratris David
22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et
ceciderunt in manu David et servorum eius
|