1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David
filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta
Israhel
2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius
per linguam meam
3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel
dominator hominum iustus dominator in timore Dei
4 sicut lux aurorae oriente sole mane
absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra
5 nec tanta est domus mea apud Deum ut
pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus
mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur
universi quae non tolluntur manibus
7 et si quis tangere voluerit eas armabitur
ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum
8 haec nomina fortium David Sedens in
cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni
vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno
9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi
inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et
congregati sunt illuc in proelium
10 cumque ascendissent viri Israhel ipse
stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum
gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat
reversus est ad caesorum spolia detrahenda
11 et post hunc Semma filius Age de Arari et
congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque
fugisset populus a facie Philisthim
12 stetit ille in medio agri et tuitus est
eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
13 necnon ante descenderant tres qui erant
principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam
Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum
14 et David erat in praesidio porro statio
Philisthinorum tunc erat in Bethleem
15 desideravit igitur David et ait si quis
mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum
et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad
David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino
17 dicens propitius mihi sit Dominus ne
faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum
periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi
18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae
princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos
interfecit nominatus in tribus
19 et inter tres nobilior eratque eorum
princeps sed usque ad tres primos non pervenerat
20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi
magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit
et percussit leonem in media cisterna diebus nivis
21 ipse quoque interfecit virum aegyptium
virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum
in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua
22 haec fecit Banaias filius Ioiadae
23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant
inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum
David sibi auricularium a secreto
24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius
patrui eius de Bethleem
25 Semma de Arari Helica de Arodi
26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
28 Selmon Aohites Maharai Netophathites
29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai
filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
34 Elifeleth filius Aasbai filii
Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites
35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi
36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni
de Gaddi
37 Selech de Ammoni Naharai Berothites
armiger Ioab filii Sarviae
38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
39 Urias Hettheus omnes triginta
septem
|