1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium
et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et
inminutae sunt aquae
2 et clausi sunt fontes abyssi et
cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
3 reversaeque aquae de terra euntes et
redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
4 requievitque arca mense septimo vicesima septima
die mensis super montes Armeniae
5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad
decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe
fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur
aquae super terram
8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam
cessassent aquae super faciem terrae
9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius
reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque
manum et adprehensam intulit in arcam
10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum
dimisit columbam ex arca
11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum
olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae
super terram
12 expectavitque nihilominus septem alios dies et
emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima
die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae
aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
14 mense secundo septima et vicesima die mensis
arefacta est terra
15 locutus est autem Deus ad Noe dicens
16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et
uxores filiorum tuorum tecum
17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne
tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant
super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini
super eam
18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius
et uxores filiorum eius cum eo
19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae
repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
20 aedificavit autem Noe altare Domino et
tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super
altare
21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis
et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et
cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur
ultra percutiam omnem animantem sicut feci
22 cunctis diebus terrae sementis et messis
frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
|