1 adpropinquaverant
autem dies David ut moreretur praecepitque Salomoni filio suo dicens
2 ego ingredior viam universae terrae confortare et
esto vir
3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in
viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et
testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et
quocumque te verteris
4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus
est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me
in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de
solio Israhel
5 tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius
Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et
Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit
cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo
quod erat in pedibus eius
6 facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces
canitiem eius pacifice ad inferos
7 sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam
eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie
Absalom fratris tui
8 habes quoque apud te Semei filium Gera filii
Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra
sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per
Dominum dicens non te interficiam gladio
9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens
es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
10 dormivit igitur David cum patribus suis
et sepultus est in civitate David
11 dies autem quibus regnavit David super
Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem
triginta tribus
12 Salomon autem sedit super thronum David
patris sui et firmatum est regnum eius nimis
13 et ingressus est Adonias filius Aggith ad
Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui
respondit pacificus
14 addiditque sermo mihi est ad te cui ait
loquere et ille
15 tu inquit nosti quia meum erat regnum et
me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum
est fratris mei a Domino enim constitutum est ei
16 nunc ergo petitionem unam deprecor a te
ne confundas faciem meam quae dixit ad eum loquere
17 et ille ait precor ut dicas Salomoni regi
neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem
18 et ait Bethsabee bene ego loquar pro te
regi
19 venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem
ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et
sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad
dexteram eius
20 dixitque ei petitionem unam parvulam ego
deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim
fas est ut avertam faciem tuam
21 quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae
fratri tuo uxor
22 responditque rex Salomon et dixit matri
suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim
frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae
23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum
dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est
Adonias verbum hoc
24 et nunc vivit Dominus qui firmavit me et
conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus
est quia hodie occidetur Adonias
25 misitque rex Salomon per manum Banaiae
filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est
26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade
in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia
portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in
omnibus in quibus laboravit pater meus
27 eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset
sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in
Silo
28 venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab
declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in
tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris
29 nuntiatumque est regi Salomoni quod
fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon
Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum
30 venit Banaias ad tabernaculum Domini et
dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar
renuntiavit Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec
respondit mihi
31 dixitque ei rex fac sicut locutus est et
interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab
a me et a domo patris mei
32 et reddat Dominus sanguinem eius super
caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos
gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et
Amasa filium Iether principem exercitus Iuda
33 et revertetur sanguis illorum in caput
Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et
domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino
34 ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et
adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto
35 et constituit rex Banaiam filium Ioiadae
pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
36 misit quoque rex et vocavit Semei
dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris
inde huc atque illuc
37 quacumque autem die egressus fueris et
transieris torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super
caput tuum
38 dixitque Semei regi bonus sermo sicut
locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in
Hierusalem diebus multis
39 factum est autem post annos tres ut
fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei
quod servi eius essent in Geth
40 et surrexit Semei et stravit asinum suum
ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth
41 nuntiatum est autem Salomoni quod isset
Semei in Geth de Hierusalem et redisset
42 et mittens vocavit eum dixitque illi
nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus
ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo
audivi
43 quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et
praeceptum quod praeceperam tibi
44 dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius
tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus
malitiam tuam in caput tuum
45 et rex Salomon benedictus et thronus David erit
stabilis coram Domino usque in sempiternum
46 iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui
egressus percussit eum et mortuus est
|