1 confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et
adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et
adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum
Domini et murum Hierusalem per circuitum
2 et tamen populus immolabat in excelsis non enim
aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illo
3 dilexit autem Salomon Dominum ambulans in
praeceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat
thymiama
4 abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud
quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super
altare illud in Gabaon
5 apparuit Dominus Salomoni per somnium
nocte dicens postula quod vis ut dem tibi
6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo
David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in
veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam
grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie
7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti
servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum
et introitum meum
8 et servus tuus in medio est populi quem elegisti
populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine
9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit
populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare
populum istum populum tuum hunc multum
10 placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem
huiuscemodi postulasset
11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc
et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed
postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium
12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi
tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit
nec post te surrecturus sit
13 sed et haec quae non postulasti dedi tibi
divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis
retro diebus
14 si autem ambulaveris in viis meis et custodieris
praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos
15 igitur evigilavit Salomon et intellexit quod
esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et
obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis
famulis suis
16 tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem
steteruntque coram eo
17 quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier
haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo
18 tertia vero die postquam ego peperi peperit et
haec et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus
19 mortuus est autem filius mulieris huius
nocte dormiens quippe oppressit eum
20 et consurgens intempesta nocte silentio
tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu
suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo
21 cumque surrexissem mane ut darem lac
filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non
esse meum quem genueram
22 responditque altera mulier non est ita
sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris
filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum
contendebant coram rege
23 tunc rex ait haec dicit filius meus vivit
et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et
filius meus vivit
24 dixit ergo rex adferte mihi gladium
cumque adtulissent gladium coram rege
25 dividite inquit infantem vivum in duas
partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri
26 dixit autem mulier cuius filius erat
vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine
date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi
nec tibi sit dividatur
27 respondens rex ait date huic infantem
vivum et non occidatur haec est mater eius
28 audivit itaque omnis Israhel iudicium
quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad
faciendum iudicium
|