1 erat autem rex Salomon regnans super omnem
Israhel
2 et hii principes quos habebat Azarias
filius Sadoc sacerdos
3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae
Iosaphat filius Ahilud a commentariis
4 Banaias filius Ioiadae super exercitum
Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
5 Azarias filius Nathan super eos qui
adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram
filius Abda super tributa
7 habebat autem Salomon duodecim praefectos
super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim
menses in anno singuli necessaria ministrabant
8 et haec nomina eorum Benhur in monte
Ephraim
9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in
Bethsemes et Helon Bethanan
10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et
omnis terra Epher
11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor
Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem
12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et
Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan
usque Abelmeula e regione Iecmaan
13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat
Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est
in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas
14 Ahinadab filius Addo praeerat in
Manaim
15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse
habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
16 Baana filius Usi in Aser et in
Balod
17 Iosaphat filius Pharue in Isachar
18 Semei filius Hela in Beniamin
19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis
Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut
harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes
21 Salomon autem erat in dicione sua habens
omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti
offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
22 erat autem cibus Salomonis per dies
singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae
23 decem boves pingues et viginti boves
pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque
bubalorum et avium altilium
24 ipse enim obtinebat omnem regionem quae
erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum
et habebat pacem ex omni parte in circuitu
25 habitabatque Iudas et Israhel absque
timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee
cunctis diebus Salomonis
26 et habebat Salomon quadraginta milia
praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium
27 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed
et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
28 hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum
deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
29 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et
prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore
maris
30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam
omnium Orientalium et Aegyptiorum
31 et erat sapientior cunctis hominibus
sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat
nominatus in universis gentibus per circuitum
32 locutus est quoque Salomon tria milia
parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille
33 et disputavit super lignis a cedro quae
est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de
iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus
34 et veniebant de cunctis populis ad
audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant
sapientiam eius
|