1 tunc congregavit omnes maiores natu
Israhel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem
Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David id
est de Sion
2 convenitque ad regem Salomonem universus
Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus
3 veneruntque cuncti senes ex Israhel et
tulerunt sacerdotes arcam
4 et portaverunt arcam Domini et
tabernaculum foederis et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo et
ferebant ea sacerdotes et Levitae
5 rex autem Salomon et omnis multitudo
Israhel quae convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant
oves et boves absque aestimatione et numero
6 et intulerunt sacerdotes arcam foederis
Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas
cherubin
7 siquidem cherubin expandebant alas super
locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper
8 cumque eminerent vectes et apparerent
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra
extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem
9 in arca autem non est aliud nisi duae
tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus
Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti
10 factum est autem cum exissent sacerdotes
de sanctuario nebula implevit domum Domini
11 et non poterant sacerdotes stare et
ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini
12 tunc ait Salomon Dominus dixit ut
habitaret in nebula
13 aedificans aedificavi domum in
habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum
14 convertitque rex faciem suam et benedixit
omni ecclesiae Israhel omnis enim ecclesia Israhel stabat
15 et ait benedictus Dominus Deus Israhel
qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens
16 a die qua eduxi populum meum Israhel de
Aegypto non elegi civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur
domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum
Israhel
17 voluitque David pater meus aedificare domum
nomini Domini Dei Israhel
18 et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti
in corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans
19 verumtamen tu non aedificabis domum sed filius
tuus qui egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo
20 confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus
est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus
est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
21 et constitui ibi locum arcae in qua foedus est
Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti
22 stetit autem Salomon ante altare Domini in
conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum
23 et ait Domine Deus Israhel non est similis tui
Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et
misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo
24 qui custodisti servo tuo David patri meo quae
locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat
25 nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo
tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me
qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam
ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo
26 et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae
locutus es servo tuo David patri meo
27 ergone putandum est quod vere Deus habitet super
terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis
domus haec quam aedificavi
28 sed respice ad orationem servi tui et ad preces
eius Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te
hodie
29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte
et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua
orat te servus tuus in loco isto
30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui
Israhel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in
caelo et cum exaudieris propitius eris
31 si peccaverit homo in proximum suum et habuerit
aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram
altari tuo in domum tuam
32 tu exaudies in caelo et facies et iudicabis
servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius
iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam
33 si fugerit populus tuus Israhel inimicos
suos quia peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo
venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac
34 exaudi in caelo et dimitte peccatum
populi tui Israhel et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum
35 si clausum fuerit caelum et non pluerit
propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo
et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam
36 exaudi eos in caelo et dimitte peccata
servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam
ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in
possessionem
37 fames si oborta fuerit in terra aut
pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et
inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas
38 cuncta devotatio et inprecatio quae
acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis
sui et expanderit manus suas in domo hac
39 tu audies in caelo in loco habitationis
tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas
sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum
40 ut timeant te cunctis diebus quibus
vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris
41 insuper et alienigena qui non est de
populo tuo Israhel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur
enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum
42 extentum ubique cum venerit ergo et
oraverit in loco hoc
43 tu exaudies in caelo in firmamento
habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant
universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et
probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi
44 si egressus fuerit populus tuus ad bellum
contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam
civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo
45 et exaudies in caelo orationem eorum et
preces eorum et facies iudicium eorum
46 quod si peccaverint tibi non est enim homo
qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in
terram inimicorum longe vel prope
47 et egerint paenitentiam in corde suo in
loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes
peccavimus inique egimus impie gessimus
48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et
tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et
oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis
quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo
49 exaudies in caelo in firmamento solii tui
orationem eorum et preces et facies iudicium eorum
50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et
omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis
misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis
51 populus enim tuus est et hereditas tua quos
eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae
52 ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi
tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint
te
53 tu enim separasti eos tibi in hereditatem de
universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti
patres nostros de Aegypto Domine Deus
54 factum est autem cum conplesset Salomon orans
Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris
Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum
55 stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel
voce magna dicens
56 benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo
Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus
bonis quae locutus est per Mosen servum suum
57 sit Dominus Deus noster nobiscum sicut
fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens
58 sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus
in universis viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia
quaecumque mandavit patribus nostris
59 et sint sermones mei isti quibus
deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat
iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies
60 et sciant omnes populi terrae quia
Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eo
61 sit quoque cor nostrum perfectum cum
Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius
sicut et hodie
62 igitur rex et omnis Israhel cum eo
immolabant victimas coram Domino
63 mactavitque Salomon hostias pacificas
quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et
dedicaverunt templum Domini rex et filii Israhel
64 in die illa sanctificavit rex medium
atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium
et adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et
capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum
65 fecit ergo Salomon in tempore illo
festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath
usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus
id est quattuordecim diebus
66 et in die octava dimisit populos qui
benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde
super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo
|