1 et
ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super
altare et tus iaciente
2 et exclamavit contra altare in sermone Domini et
ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias
nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura
succendunt et ossa hominum incendet super te
3 deditque in die illa signum dicens hoc erit signum
quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo
est
4 cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem
inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens
adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit
retrahere eam ad se
5 altare quoque scissum est et effusus cinis de
altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini
6 et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei
tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et
reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat
7 locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum
domum ut prandeas et dabo tibi munera
8 responditque vir Dei ad regem si dederis mihi
mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam
in loco isto
9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini
praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua
venisti
10 abiit ergo per aliam viam et non est reversus per
iter quo venerat in Bethel
11 prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad
quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die
in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo
12 et dixit eis pater eorum per quam viam abiit
ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda
13 et ait filiis suis sternite mihi asinum
qui cum stravissent ascendit
14 et abiit post virum Dei et invenit eum
sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda
respondit ille ego sum
15 dixit ad eum veni mecum domum ut comedas
panem
16 qui ait non possum reverti neque venire
tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto
17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini
dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua
ieris
18 qui ait illi et ego propheta sum similis tui et
angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam
et comedat panem et bibat aquam fefellit eum
19 et reduxit secum comedit ergo panem
in domo eius et bibit aquam
20 cumque sederent ad mensam factus
est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum
21 et exclamavit ad virum Dei qui
venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et
non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus
22 et reversus es et comedisti panem
et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes
aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum
23 cumque comedisset et bibisset stravit
asinum prophetae quem reduxerat
24 qui cum abisset invenit eum leo in via et
occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta
illum et leo stabat iuxta cadaver
25 et ecce viri transeuntes viderunt cadaver
proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt
in civitate in qua prophetes senex ille habitabat
26 quod cum audisset propheta ille qui
reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et
tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod
locutus est ei
27 dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui
cum stravissent
28 et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in
via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec
laesit asinum
29 tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et
posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut
plangerent eum
30 et posuit cadaver eius in sepulchro suo
et planxerunt eum heu frater
31 cumque planxissent eum dixit ad filios
suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est
iuxta ossa eius ponite ossa mea
32 profecto enim veniet sermo quem praedixit
in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana
excelsorum quae sunt in urbibus Samariae
33 post verba haec non est reversus
Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi
sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos
excelsorum
34 et propter hanc causam peccavit domus
Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terrae
|