1 in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam
2 dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta
habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia
propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc
3 tolle quoque in manu tua decem panes et crustula
et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic
puero
4 fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens
abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia
caligaverant oculi eius prae senectute
5 dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam
ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei
cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat
6 audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per
ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem
missus sum ad te durus nuntius
7 vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus
Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum
Israhel
8 et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et
non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me
in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo
9 sed operatus es male super omnes qui
fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam
provocares me autem proiecisti post corpus tuum
10 idcirco ecce ego inducam mala super domum
Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum
in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque
ad purum
11 qui mortui fuerint de Hieroboam in
civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves
caeli quia Dominus locutus est
12 tu igitur surge et vade in domum tuam et
in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer
13 et planget eum omnis Israhel et sepeliet
iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo
sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam
14 constituet autem sibi Dominus regem super
Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore
15 et percutiet Dominus Israhel sicut moveri
solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus
eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent
Dominum
16 et tradet Dominus Israhel propter peccata
Hieroboam qui peccavit et peccare fecit Israhel
17 surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit
et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est
18 et sepelierunt eum et planxit illum omnis
Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae
prophetae
19 reliqua autem verborum Hieroboam quomodo
pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum
regum Israhel
20 dies autem quibus regnavit Hieroboam
viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius
eius pro eo
21 porro Roboam filius Salomonis regnavit in
Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et
septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret
nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama
Ammanites
22 et fecit Iudas malum coram Domino et
inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae
peccaverant
23 aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et
statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam
24 sed et effeminati fuerunt in terra
feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem
filiorum Israhel
25 in quinto autem anno regni Roboam
ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem
26 et tulit thesauros domus Domini et
thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon
27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea
et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium
domus regis
28 cumque ingrederetur rex in domum Domini
portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad
armamentarium scutariorum
29 reliqua autem sermonum Roboam et omnium
quae fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
30 fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam
cunctis diebus
31 dormivit itaque Roboam cum patribus suis
et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama
Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo
|