1 factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani
contra Baasa dicens
2 pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem
super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare
fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum
3 ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora
domus eius et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath
4 qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent
eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli
5 reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit
et proelia eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
6 dormivit ergo Baasa cum patribus suis
sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo
7 cum autem in manu Hieu filii Anani
prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et
contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus
manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum
8 anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela
filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annis
9 et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux
mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo
Arsa praefecti Thersa
10 inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno
vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo
11 cumque regnasset et sedisset super solium eius
percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et
propinquos et amicos eius
12 delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum
Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae
13 propter universa peccata Baasa et peccata Hela
filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum
Israhel in vanitatibus suis
14 reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
15 anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit
Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum
16 cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse
regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super
Israhel in die illa in castris
17 ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de
Gebbethon et obsidebant Thersa
18 videns autem Zamri quod expugnanda esset
civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est
19 in peccatis suis quae peccaverat faciens
malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit
peccare Israhel
20 reliqua autem sermonum Zamri et
insidiarum eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum
regum Israhel
21 tunc divisus est populus Israhel in duas
partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum
regem et media pars Amri
22 praevaluit autem populus qui erat cum
Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit
Amri
23 anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri
super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis
24 emitque montem Samariae a Somer duobus
talentis argenti et aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat
nomine Somer domini montis Samariae
25 fecit autem Amri malum in conspectu
Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum
26 ambulavitque in omni via Hieroboam filii
Nabath et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum
Deum Israhel in vanitatibus suis
27 reliqua autem sermonum Amri et proelia
eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
28 et dormivit Amri cum patribus suis et
sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo
29 Ahab vero filius Amri regnavit super
Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super
Israhel in Samaria viginti et duobus annis
30 et fecit Ahab filius Amri malum in
conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum
31 nec suffecit ei ut ambularet in peccatis
Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis
Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum
32 et posuit aram Baal in templo Baal quod
aedificaverat in Samaria
33 et plantavit lucum et addidit Ahab in
opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant
ante eum
34 in diebus eius aedificavit Ahiel de
Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo
posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun
|