1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus
Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis
his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba
2 et factum est verbum Domini ad eum dicens
3 recede hinc et vade contra orientem et
abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem
4 et ibi de torrente bibes corvisque
praecepi ut pascant te ibi
5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque
abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem
6 corvi quoque deferebant panem et carnes
mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
7 post dies autem siccatus est torrens non
enim pluerat super terram
8 factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
9 surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis
ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te
10 surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad
portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam
dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam
11 cumque illa pergeret ut adferret clamavit post
tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non
habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum
olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio
meo ut comedamus et moriamur
13 ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac
sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem
parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea
14 haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria
farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus
est Dominus pluviam super faciem terrae
15 quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae
et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die
16 hydria farinae non defecit et lecythus
olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae
17 factum est autem post verba haec
aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut
non remaneret in eo halitus
18 dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi
vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres
filium meum
19 et ait ad eam da mihi filium tuum
tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit
super lectulum suum
20 et clamavit ad Dominum et dixit Domine
Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut
interficeres filium eius
21 et expandit se atque mensus est super
puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur
oro anima pueri huius in viscera eius
22 exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa
est anima pueri intra eum et revixit
23 tulitque Helias puerum et deposuit eum de
cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius
tuus
24 dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi
quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est
|