1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae
fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio
2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam
dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam
tuam sicut animam unius ex illis
3 timuit ergo Helias et surgens abiit
quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum
suum
4 et perrexit in desertum via unius diei
cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut
moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum
quam patres mei
5 proiecitque se et obdormivit in umbra
iuniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede
6 respexit et ecce ad caput suum
subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit
7 reversusque est angelus Domini secundo et
tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via
8 qui cum surrexisset comedit et bibit et
ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus
usque ad montem Dei Horeb
9 cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce
sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia
10 at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo
exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua
destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et
quaerunt animam meam ut auferant eam
11 et ait ei egredere et sta in monte coram
Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes
et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum
commotio non in commotione Dominus
12 et post commotionem ignis non in igne
Dominus et post ignem sibilus aurae tenuis
13 quod cum audisset Helias operuit vultum
suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens
quid agis hic Helia
14 et ille respondit zelo zelatus sum pro
Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua
destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et
quaerunt animam meam ut auferant eam
15 et ait Dominus ad eum vade et revertere
in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem
super Syriam
16 et Hieu filium Namsi ungues regem super
Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro
te
17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel
occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus
18 et derelinquam mihi in Israhel septem
milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non
adoravit eum osculans manum
19 profectus ergo inde repperit Heliseum
filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus
erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum
20 qui statim relictis bubus cucurrit post
Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te
dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi
21 reversus autem ab eo tulit par boum et
mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt
consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei
|