1 post verba autem haec vinea erat Naboth
Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae
2 locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da
mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum
meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti
pretium quanto digna est
3 cui respondit Naboth propitius mihi sit
Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi
4 venit ergo Ahab in domum suam indignans
et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens
non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit
faciem ad parietem et non comedit panem
5 ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua
dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis
panem
6 qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae
et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi
vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam
7 dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis
auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo
esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae
8 scripsit itaque litteras ex nomine Ahab
et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant
in civitate eius et habitabant cum Naboth
9 litterarum autem erat ista sententia praedicate
ieiunium et sedere facite Naboth inter primos populi
10 et submittite duos viros filios Belial contra eum
et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate
sicque moriatur
11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et
optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut
scriptum erat in litteris quas miserat ad eos
12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth
inter primos populi
13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt
eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum
testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem
eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt
14 miseruntque ad Hiezabel dicentes
lapidatus est Naboth et mortuus est
15 factum est autem cum audisset Hiezabel
lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth
Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim
vivit Naboth sed mortuus est
16 quod cum audisset Ahab mortuum videlicet
Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam
17 factus est igitur sermo Domini ad Heliam
Thesbiten dicens
18 surge et descende in occursum Ahab
regis Israhel qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat
eam
19 et loqueris ad eum dicens haec
dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit
Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque
sanguinem
20 et ait Ahab ad Heliam num invenisti
me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in
conspectu Domini
21 ecce ego inducam super te malum et
demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum
et ultimum in Israhel
22 et dabo domum tuam sicut domum
Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad
iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel
23 sed et de Hiezabel locutus est Dominus
dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezrahel
24 si mortuus fuerit Ahab in civitate
comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli
25 igitur non fuit alter talis ut Ahab qui
venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum
Hiezabel uxor sua
26 et abominabilis effectus est in tantum ut
sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum
Israhel
27 itaque cum audisset Ahab sermones istos
scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in
sacco et ambulabat dimisso capite
28 factus est autem sermo Domini ad Heliam
Thesbiten dicens
29 nonne vidisti humiliatum Ahab coram
me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in
diebus filii sui inferam malum domui eius
|