1 praevaricatus est autem Moab in
Israhel postquam mortuus est Ahab
2 ceciditque Ohozias per cancellos
cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad
eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea
hac
3 angelus autem Domini locutus est ad
Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad
eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum
Accaron
4 quam ob rem haec dicit Dominus de
lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias
5 reversique sunt nuntii ad Ohoziam
qui dixit eis quare reversi estis
6 at illi responderunt ei vir
occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et
dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut
consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non
descendes sed morte morieris
7 qui dixit eis cuius figurae et habitu est
vir qui occurrit vobis et locutus est verba haec
8 at illi dixerunt vir pilosus et zona
pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est
9 misitque ad eum quinquagenarium principem
et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice
montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas
10 respondensque Helias dixit quinquagenario
si homo Dei sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos
descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum
eo
11 rursum misit ad eum principem
quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei
haec dicit rex festina descende
12 respondens Helias ait si homo Dei ego sum
descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis
Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius
13 iterum misit principem quinquagenarium
tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra
Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam
servorum tuorum qui mecum sunt
14 ecce descendit ignis de caelo et
devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis
erant sed nunc obsecro ut miserearis animae meae
15 locutus est autem angelus Domini ad
Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad
regem
16 et locutus est ei haec dicit Dominus quia
misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in
Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti
non descendes sed morte morieris
17 mortuus est ergo iuxta sermonem Domini
quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram
filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium
18 reliqua autem verborum Ohoziae quae
operatus est nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
|