1 Athalia
vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen
regium
2 tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror
Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui
interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie
Athaliae ut non interficeretur
3 eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro
Athalia regnavit super terram
4 anno autem septimo misit Ioiada et adsumens
centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis
foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
5 et praecepit illis dicens iste sermo quem
facere debetis
6 tertia pars vestrum introeat sabbato et
observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia
pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum
domus Messa
7 duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato
custodiant excubias domus Domini circum regem
8 et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris
si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege
introeunte et egrediente
9 et fecerunt centuriones iuxta omnia quae
praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui
ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada
sacerdotem
10 qui dedit eis hastas et arma regis David quae
erant in domo Domini
11 et steterunt singuli habentes arma in manu sua a
parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem
12 produxitque filium regis et posuit super eum
diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu
dixerunt vivat rex
13 audivit Athalia vocem currentis populi et
ingressa ad turbas in templum Domini
14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et
cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem
tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio
15 praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant
super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque
secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in
templo Domini
16 inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per
viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi
17 pepigit igitur Ioiada foedus inter
Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem
et populum
18 ingressusque est omnis populus terrae
templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan
quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in
domo Domini
19 tulitque centuriones et Cherethi et
Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et
venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum
20 laetatusque est omnis populus terrae et
civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis
21 septemque annorum erat Ioas cum regnare
coepisset
|