1 anno septimo Hieu regnavit Ioas
quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
2 fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis
diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos
3 verumtamen excelsa non abstulit adhuc
populus immolabat et adolebat in excelsis incensum
4 dixitque Ioas ad sacerdotes omnem
pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae
offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in
templum Domini
5 accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem
suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione
6 igitur usque ad vicesimum tertium annum
regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi
7 vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et
sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo
amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi
reddite eam
8 prohibitique sunt sacerdotes ultra
accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus
9 et tulit Ioiada pontifex gazofilacium
unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram
ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia
omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini
10 cumque viderent nimiam pecuniam esse in
gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant
pecuniam quae inveniebatur in domo Domini
11 et dabant eam iuxta numerum atque
mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant
eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini
12 et sarta tecta faciebant et in his qui
caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut
impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad
muniendam domum
13 verumtamen non fiebant ex eadem pecunia
hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et
argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini
14 his enim qui faciebant opus dabatur ut
instauraretur templum Domini
15 et non fiebat ratio his hominibus qui
accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam
16 pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro
peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat
17 tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat
contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem
18 quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia
sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges
Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in
thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et
recessit ab Hierusalem
19 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae
fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
20 surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt
inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela
21 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius
Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum
patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo
|