1 anno
vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis
Iudae
2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset et
quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de
Hierusalem
3 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta
omnia quae fecit Amasias pater eius
4 verumtamen excelsa non est demolitus
adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
5 percussit autem Dominus regem et fuit
leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham
vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae
6 reliqua autem sermonum Azariae et
universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
7 et dormivit Azarias cum patribus suis
sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham
filius eius pro eo
8 anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit
Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus
9 et fecit quod malum est coram Domino sicut
fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecit Israhel
10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes
percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo
11 reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu
dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel
factumque est ita
13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno
Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria
14 et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa
venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum
regnavitque pro eo
15 reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius
per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum
regum Israhel
16 tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant
in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes
praegnantes eius et scidit eas
17 anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit
Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
18 fecitque quod erat malum coram Domino non
recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis
diebus eius
19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat
Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum
eius
20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis
potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti
per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra
21 reliqua autem sermonum Manahem et universa quae
fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
22 et dormivit Manahem cum patribus suis
regnavitque Phaceia filius eius pro eo
23 anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit
Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio
24 et fecit quod erat malum coram Domino non
recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius
Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob
et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit
eum regnavitque pro eo
26 reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae
fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
27 anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae
regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis
28 et fecit quod malum erat coram Domino non
recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
29 in diebus Phacee regis Israhel venit
Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes
et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in
Assyrios
30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius
Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque
pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae
31 reliqua autem sermonum Phacee et universa quae
fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
32 anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel
regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda
33 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
34 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta
omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est
35 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus
immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini
sublimissimam
36 reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae
fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
37 in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam
Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae
38 et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque
est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo
|