1 anno
septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda
2 viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et
sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu
Domini Dei sui sicut David pater eius
3 sed ambulavit in via regum Israhel insuper et
filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae
dissipavit Dominus coram filiis Israhel
4 immolabat quoque victimas et adolebat
incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso
5 tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee
filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz
non valuerunt superare eum
6 in tempore illo restituit Rasin rex
Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam
et habitaverunt ibi usque in diem hanc
7 misit autem Ahaz nuntios ad
Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum
ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui
consurrexerunt adversum me
8 et cum collegisset argentum et aurum quod
invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum
munera
9 qui et adquievit voluntati eius ascendit
enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius
Cyrenen Rasin autem interfecit
10 perrexitque rex Ahaz in occursum
Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci
misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne
opus eius
11 extruxitque Urias sacerdos altare iuxta
omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec
veniret rex Ahaz de Damasco
12 cumque venisset rex de Damasco vidit
altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et
sacrificium suum
13 et libavit libamina et fudit sanguinem
pacificorum quae obtulerat super altare
14 porro altare aeneum quod erat coram Domino
transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini
posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem
15 praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens
super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et
holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et
sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum
sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad
voluntatem meam
16 fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae
praeceperat rex Ahaz
17 tulit autem rex Ahaz celatas bases et
luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud
et posuit super pavimentum stratum lapide
18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat
in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem
Assyriorum
19 reliqua autem verborum Ahaz quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
20 dormivitque Ahaz cum patribus suis et
sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo
|